Glöacies

Qntal

exibições 174

Cedit, hiems, tua durities;
Frigor abit, rigor et glacies
Brumalis et feritas, rabies,
Torpor et improba segnities.

Veris adest elegans acies,
Clara nitet sine nube dies,
Nocte micant Pliadum facies;
Grata datur modo temperies.

Est pura mundi superficies,
Gramine redolent planities,
Induitur foliis abies,
Picta canit volucrum series,
Prata virent, iuvenum requies.

Nunc, Amor aureus, advenies,
Indomitos tibi subicies.
Tendo manus; michi quid facies?
Quam dederas, rogo, concilies.

Est pura mundi superficies,
Gramine redolent planities,
Induitur foliis abies,
Picta canit volucrum series,
Prata virent, iuvenum requies

Terra Música feedback